ACHTUNG! Wegen der Umstellung auf eine neue Software-Version wird das HammWiki am Freitag und Samstag (22./23. August 2025) zeitweilig nur lesend zur Verfügung stehen.

Urkunde 1271 März 13: Unterschied zwischen den Versionen

Zur Navigation springen Zur Suche springen
keine Bearbeitungszusammenfassung
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 8: Zeile 8:
Nos, Theodericus comes de Lymborgh, Johannes primogenitus noster, Everhardus filius noster, universique nostri heredes geniti et ingeniti notum facimus universis et presentibus protestamur, quod nos mediante consilio nobilis viri Engelberti, comitis de Marcha, consanguinei nostri, scabinorum ac consulum Monstaeriensium ac Sosasciensium cum civitate Tremoniensi in hunc modum facti sumus unanimes et concordes ac omnis discordia, que inter nos et universos nostros adiutores esx una parte et dicte civitatis burgenses ac ipsorum coadiutores ex altera vertebur per pacis osculum est sopita, ita, quod de universis homicidiis, incendiis, rapinis, contumeliis aliisque gravaminibus hinc inde quibuscunque factis occasione belli predicti nullam ultionem de cetero faciemus, sed omnia per plenam amiciciam et concordiam sunt deleta, insuper universa bona in Meldinchusen, Didinchove, Wanemale tam possessionibus, agris, pratis, pascuios, nemoribus, piscariis, terris cultis et incultis tam in cespitibus quam in frondibus sub terra et super terram, de quibus movimus sive movere potuerimus questionem dictis burgensis Tremoniensibus in meram contulimus proprietatem ipsis eorumque heredibus tytulo proprietatis perpetuo possidenda. Item commodis et utilitatibis dicte civitatis fideliter intendemus ac dictis burgensibus in personis ac bonis nullam violentiam sive gravamen aliquid inferemus et nullum in nostris munitionisbus detinebimus, qui dicte civitati molestiam inferat vel gravamen, quamdiu sepedicti burgenses iusticiam vel amiciciam parati sunt exhibere, quibuslibet de ipsis moventibus questionem. Presentes fuerunt Hermannus de Wittende, Albertus de Hergotinchusen, dapifer noster, Everhardus et Mauricius, fratres sui, Thidericus de berichem, castellani nostri, Gerhardus de Althena, Hinricus de Wickede, Thidericus de Foresto, Menricus de Apelderbike, milites. Ut autem huiusmodi factum nostrum robur habeat et  a nobis seu nostris successoribus infringi non valeat vel mutari, prefate civitati Tremoniensi presentem litteram dedimus sigilli nostri munimine roboratam, super hec omnia rogavimus nobiles viros Engelbertum, comitem de Marcha, predictum, Borghardum de Bruke, Theodericum de Volmutstene, Albertum de Hurda, consanguineos nostros, presentem paginam sigillis ipsorum una cum nostro in veritatis testimonium communire. Nos itaque comes de Marcha predictus, Borghardus de Bruke, Theodericus de Volmutstene, Albertus de Hurda presentibus protestamur, nos ad preces nobilium virorum nostrorum consanguinearum Theoderici, comitis de Limborgh, Johannis primogeniti sui ac aliorum heredum suorum presentem literam sigillasse. Actum et datum Tremonie anno domini 1270 in crastino beati Gregorii pape.

</blockquote>
</blockquote>
== Übersetzung ==
Ins Deutsche übertragen lautet der Urkundentext wie folgt:
<blockquote>
[in Arbeit]
</blockquote>

== Literatur ==
== Literatur ==
78.624

Bearbeitungen

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.

Navigationsmenü