78.624
Bearbeitungen
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Quia universa transitoria sunt sub sole, cautum est, ut res geste, quarum perhennitas desideratur, eternentur stabili munimine litterarum, proinde nos Johannes et Felicitas, liberi Henrici Scuckonis notum facimus universis, ad quos presens scriptum pervenerit, quod nos pleno ac maturo consilio domini Helmici sacerdotis patrui nostri et legitimi tutoris nostri ac omnium coheredum et consanguineorum nostrorum consensu curiam nostram in Buvinchusen, quam prenotatus pater noster tytulo pignoris obligaverat, redimere cupientes, vendidimus ecclesie sancte Katerine in Tremonia bona nostra sita in Kerclinne, que appellantur bona Scuckonis cum universis attinentiis, agris, pratis, pascuis, piscariis, terris cultis et incultis tam in cespitibus quam in frondibus in meram proprietatem iure hereditario perpetuo possidenda. Ut autem huiusmodi vendicio nostra prefate ecclesie amplius firmaretur una cum coheredibus nostris accessimus Parvam Tremoniam et in legitimo loco secreti iudicii coram Winando tunc temporis libero comite ac Scabinis eiusdem iudicii tam nos, quam dominus Helmicus patruus | |||
Otto | |||
noster predictus, Alexander frater suus et Lisa soror ipsorum ac Hildegardis soror sua, Hinemannus et Sigebodo, pueri Hildegardis predicte, bona resignavimus memorata. Prenotatus itaque liber comes possessionem dictorum bonorum sepedicte ecclesie sancte Katerine per bannum regium stabilivit de sententia scabinorum. Actum in loco predicto, anno domini 1268, feria 3 ante nativitatem beate Marie. Presentes erant Otto prepositus eiusdem ecclesie, Symon sacerdos, Hinricus Sculo, Erenbertus de Martene, milites, Everhardus de Vorneborg, Hildebrandus de Rodehem, Walravenus villicus de Hukerde, Hermannus villicus de Ebdinchove, Arnoldus, rector scolarum sancti Reynoldi, Winemarus de Bruggenoge, Gerlacus de Vrilinchusen, Hinricus de Werne, Gobele preco et alii quam plures. Ut autem prescriptum factum nostrum firmum permaneat et inconvulsum, presentem paginam conscribi fecimus ac ipsam sigillo illustris viri domini Engelberti, comitis de Marcha, in cuius iudicio factum fuit, una cum sigillo discretorum virorum consulum Tremoniensium petivimus hinc inde et optinuimus communiri. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||