78.624
Bearbeitungen
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Albero Dei gratia Werdinensis ecclesie abbas omnibus presens scriptum visuris salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam scripto presenti cupimus pervenire, quod mortuo Rodolfo dicto de Mere, qui bona dicta Holdewic sita iuxta opidum Bechem feodi tytulo a nobis tenuerat, questio que super ipsis bonis inter eiusdem Rodolfi relictam et filium eius Gerhardum ex una parte et Wichardum dictum de Bredenole pretextu Bertradis eius uxoris et Herbordi sui filii, ipsius Wichardi privigni, ex altera suborta fuit et diucius agitata, hoc tandem modo sedata exstitit et sopita, videlicet quod eedem partes, recepta utrinque a venerabili patre domino Gerhardo episcopo ecclesie Monasteriensis pecunia, ius universale, quod ipsis partibus hinc inde in bonis eisdem competebat vel quocumque modo competere poterat, liberaliter et absolute voluntate spontanea non coacte ipsi episcopo contulerunt. Nos igitur, actis hoc modo premissis partibusque antedictis accedentibus ad nostram presenciam et dicta bona absolute et libere in nostris manibus simpliciter resignantibus et abrenunciantibus absolute omni iuri, quod in ipsis bonis eisdem competebat vel competere poterat quoquo modo, eadem bona proprietatis iure nobili viro comiti Engelberto fratri predicti episcopi libere et absolute cum consensu capituli ecclesie nostre contulimus, receptis ab ipso comite permutationis modo bonis Langvede sitis in parrochia Castorpe una cum curte in Nortdinchere, predicto proprietatis iure, in vicem seu locum prefatorum bonorum sibi collatorum a nobis, ut illesa servaretur ecclesia nostra in hac parte. Consequenter quoque comes predictus cum consensu uxoris sue, Everhardi eius filii ac ceterorum heredum et coheredum suorum bona prefata libere et abso lute contulit similiter proprietatis iure fratri suo episcopo antedicto, qui deinceps ipsa bona libere et absolute contulit preposito decano et capitulo ecclesie in Bechem Monasteriensis dyocesis simili proprietatis iure perpetuo possidenda. In cuius rei noticiam presens pagina super premissis confecta nostro et ecclesie nostre, comitis prefati et episcopi predicti sigillis pariter est munita. Datum Werdine presentibus Alardo nostro confratre, Ottone capellano nostro, Lodewico de Blankeustene sacerdotibus; item Johanne de Vore, Hinrico de Ovethe, Gerhardo de Altena, Hinrico de Wickede, Conrado de Diddinchoven, Lamberto de Velmede, Theoderico de Litene, Francone de Tremonia, Hinrico Pimone militibus, Gerhardo de Litene, Ditmaro Heket, Goswino de Velmede, Frederico de Cleve, Alberto de Ratingen, Goswino de Gole, Heverhardo de Schevene, Ludolfo filio Stephani, Wilhelmo de Ovethe, Theoderico de Ratingen, Bertrammo Malen, Petro fratre suo, Ludolfo de Cothusen, Adam kamerario nostro et aliis quampluribus, anno dominice incarnationis M. CC. sexagesimo octavo, III. Kalendas Februarii | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||