ACHTUNG! Wegen der Umstellung auf eine neue Software-Version wird das HammWiki am Freitag und Samstag (22./23. August 2025) zeitweilig nur lesend zur Verfügung stehen.

Urkunde 1263 September 4: Unterschied zwischen den Versionen

Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zeile 6: Zeile 6:


<blockquote>
<blockquote>
Nos Engelbertus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus ac sacri Imperij per Ytaliam Archicancellarius, et Godefridus Comes de Arnesberg Notum facimus vniuersis quod nos in subscriptam conuenimus federis et amicitie vnionem ac adiutorii mutui vinculum atque pactum, Ita videlicet, quod ego prefatus comes ipsi domino meo archiepiscopo et Ecclesie Coloniensi, quam diu vixero, contra quemlibet eum aut suam ecclesiam inpugnantem seu indebite molestan- tem assistam viriliter et potenter, ad quod me obligaui fide prestita corporali, Exceptis tamen venerabili patre. domino Simone Paderbornensis Ecclesie Episcopo domino Engelberto Comite de Marcha, consanguineo meo, Genero meo domino Bernhardo Seniore de Lippia et Bernhardo Nato ipsius dominis ac nobilibus, Item exceptis genero meo domino Henrico Comite de Waltegge et viro Nobili Ottone de Rauensberg, contra quos honore meo saluo procedere non possum. Nos vero Archiepiscopus predictus de nostrorum consilio fidelium dicti comitis obsequii obligationem taliter nobis factam pie respicere cupientes, ne tanti videamur beneficii ingrati, ipsi indulgemus ac concedimus liberam facultatem et de villa sua Neyhem oppidi faciat munitionem, ad quod ei operam adhibebimus efficacem Saluo tamen nobis, quod huius oppidi structuram nullatenus inchoabit nisi elapsis quatuor septimanis post diem beati Michaelis proximo nunc instantem. Et si nobis videtur, quod dicta structura esset nobis et ecclesie nimium honerosa, tunc dicto comitj in horum recompensationem dabimus quadringentas marcas, de quibus ipsum certificabimus per plenam fideiussoriam pactionem infra quatuor septimanas proximas post diem beati Michaelis. Quarum quidem quadringentarum marcarum ducentas eidem soluemus in festo beate Walburgis, quod est initium Maij. Et reliquas ducentas in festo beati Remigij subsequentis. Si vero huius certificationem pecunie infra terminum prenotatum ipsi comiti non faceremus, vel circa hoc essemus negligentes, extune immediate eidem comiti liberum erit predicti oppidi facere structuram ex libera nostra voluntate et coadiutorio iam premisso. Dicto etiam comiti promittimus, quod eidem de vnoquoque ipsum indebite impugnante infra spacium vnius mensis fieri procurabimus ad ipsius requisitionem iusticiam expeditam. Et si quis predictorum a sua iniuria desistere noluerit, tunc dicto comiti in iuris sui prosegutione fideliter assistemus contra ipsum, qui iusticiam denegaberit. Excipimus tamen venerabiles patres dominum Gerardum Monasteriensem, dominum Simonem paderbornensem, et dominum Baldewinum Osnaburgensem Episcopos; Item excipimus dominum Ottonem de Nassowa, Bertoldum de Büren et Bertoldum natum ipsius viros nobiles, contra quos ipsi comitj nullum prestabimus ad iutorium vel iuuamen. Ego vero predictus comes et mei heredes, si nos huius contigerit facere oppidi structuram, nullatenus recipiemus sen colligemus in dicto oppido ad commorandum homines predicti domini nostri Archiepiscopi vel homines castrensium aut Ministerialium suorum. Nos vero prefati. Archiepiscopus et.. Comes protestamur omnia premissa et singula esse vera. Et in horum testimonium et
Nos Engelbertus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus ac sacri Imperij per Ytaliam Archicancellarius, et Godefridus Comes de Arnesberg Notum facimus vniuersis quod nos in subscriptam conuenimus federis et amicitie vnionem ac adiutorii mutui vinculum atque pactum, Ita videlicet, quod ego prefatus comes ipsi domino meo archiepiscopo et Ecclesie Coloniensi, quam diu vixero, contra quemlibet eum aut suam ecclesiam inpugnantem seu indebite molestan- tem assistam viriliter et potenter, ad quod me obligaui fide prestita corporali, Exceptis tamen venerabili patre. domino Simone Paderbornensis Ecclesie Episcopo domino Engelberto Comite de Marcha, consanguineo meo, Genero meo domino Bernhardo Seniore de Lippia et Bernhardo Nato ipsius dominis ac nobilibus, Item exceptis genero meo domino Henrico Comite de Waltegge et viro Nobili Ottone de Rauensberg, contra quos honore meo saluo procedere non possum. Nos vero Archiepiscopus predictus de nostrorum consilio fidelium dicti comitis obsequii obligationem taliter nobis factam pie respicere cupientes, ne tanti videamur beneficii ingrati, ipsi indulgemus ac concedimus liberam facultatem et de villa sua Neyhem oppidi faciat munitionem, ad quod ei operam adhibebimus efficacem Saluo tamen nobis, quod huius oppidi structuram nullatenus inchoabit nisi elapsis quatuor septimanis post diem beati Michaelis proximo nunc instantem. Et si nobis videtur, quod dicta structura esset nobis et ecclesie nimium honerosa, tunc dicto comitj in horum recompensationem dabimus quadringentas marcas, de quibus ipsum certificabimus per plenam fideiussoriam pactionem infra quatuor septimanas proximas post diem beati Michaelis. Quarum quidem quadringentarum marcarum ducentas eidem soluemus in festo beate Walburgis, quod est initium Maij. Et reliquas ducentas in festo beati Remigij subsequentis. Si vero huius certificationem pecunie infra terminum prenotatum ipsi comiti non faceremus, vel circa hoc essemus negligentes, extune immediate eidem comiti liberum erit predicti oppidi facere structuram ex libera nostra voluntate et coadiutorio iam premisso. Dicto etiam comiti promittimus, quod eidem de vnoquoque ipsum indebite impugnante infra spacium vnius mensis fieri procurabimus ad ipsius requisitionem iusticiam expeditam. Et si quis predictorum a sua iniuria desistere noluerit, tunc dicto comiti in iuris sui prosegutione fideliter assistemus contra ipsum, qui iusticiam denegaberit. Excipimus tamen venerabiles patres dominum Gerardum Monasteriensem, dominum Simonem paderbornensem, et dominum Baldewinum Osnaburgensem Episcopos; Item excipimus dominum Ottonem de Nassowa, Bertoldum de Büren et Bertoldum natum ipsius viros nobiles, contra quos ipsi comitj nullum prestabimus ad iutorium vel iuuamen. Ego vero predictus comes et mei heredes, si nos huius contigerit facere oppidi structuram, nullatenus recipiemus sen colligemus in dicto oppido ad commorandum homines predicti domini nostri Archiepiscopi vel homines castrensium aut Ministerialium suorum. Nos vero prefati. Archiepiscopus et.. Comes protestamur omnia premissa et singula esse vera. Et in horum testimonium et firmitatem presentem litteram nostris et venerabilis patris domini Simonis Episcopi paderbornensis ac Theoderici domini de Valkenberg sigillis duximus roborandam. Actum et Datum Colonie IIII° nonas Septembris anno domini M Ducentesimo Sexagesimo Tercio.
 
[wird aktuell bearbeitet]
</blockquote>
</blockquote>


78.624

Bearbeitungen

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.

Navigationsmenü