78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 7: | Zeile 7: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Otto comes de Altena et E(ngelbertus) frater suus comes de Marcha omnibus has litteras | Otto comes de Altena et E(ngelbertus) frater suus comes de Marcha omnibus has litteras inspecturis in Perpetuum. Quoniam ea que aguntur in tempore, labuntur cum tempore, expedit, ut ea que aguntur in scriptis publice perhennentur. Notum igitur facimus, quod nos Elysabeit ministerialem nostram domine abbatisse de Essnede dedimus in ministerialem et Regelandam ipsius ministerialem in concambium sub eo iure, quo prius Elysabeit habuimus, recepimus perpetuo possidendam istis presentibus: Th(eoderico?) milite de Altena et G(erhardo) milite fratre suo, W(ilhelmo) milite de Ekensceide, Th(eoderico) milite de Vithinchof, M(achario) milite de Dungelen, Th(eoderico) et G(odefrido) militibus fratribus de Letena, Lamberto milite de Velmede, Alberone de Garthen, Conrado de Hoven, Hugone de Harpene, Hedenrico de Roygnen et aliis quam pluribus. Ut igitur istud ratum et firmum permaneat, presentem paginam sub unius sigilli munimine, quia secundo caruimus, duximus roborandum. Datum anno Domini M°.CC°.LmoVIII, feria secunda post Urbani. | ||
</blockquote> | </blockquote> | ||