Urkunde 1280 August 17: Unterschied zwischen den Versionen

Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 6: Zeile 6:


<blockquote>
<blockquote>
[In Arbeit]
Nos Theodericus vir nobilis de Volmåtsteyne universis presentem litteram percepturis notum facimus publice protestantes, quod Wichardus dictus de Ense de consensu Sophie uxoris sue ac aliorum heredum suorum bona sua sita in villa Tünen scilicet duas curtes, quarum una, in qua Johannes dictus, Snach pro tempore residentiam facit, ad nostram, alia vero, in qua Rutcherus residet, ad religiosi viri domini.. abbatis Leysbernensis infeodationem pertinere dinoscitur, domine.. abbatisse et.. conventui ecclesie ad Portam Celi pro octuaginta marcis probate monete vendidit iusto titulo empcionis cum pratis, pascuis, nemoribus cultis et incultis et omnibus pertinenciis ad easdem. Dicti vero Wichardus et uxor sua ac eorum filii Conradus et Wichardus, fratres quoque ipsius Wichardi Råtgerus clericus, Hermannus, Antonius, Hinricus, Theodericus, Godefridus et Conradus, una et Sophya relicta Herenberti de Wanebollen et eius filii Rabodo, Thomas et Herenbertus ac ceteri legitimi heredes predictorum coram nobis constituti prefate curti, quam de manu nostra tenuerunt in feodo, renunciaverunt et eam ad manus nostras libere resignarunt. Nos quoque earundem.. abbatisse et conventus ex una parte et prefati Wichardi ac suorum heredum ex altera precibus inclinati proprietatem dicte curtis ad nostram infeodationem, ut dictum est, pertinentis facto concambio cum bonis, que dicuntur Hofstede, monasterio ad Portam Celi predicto et personis in eodem Deo famulantibus de fratrum nostrorum et heredum consilio et consensu contulimus et in hiis scriptis conferimus perpetuo possidendam. Et ne huiusmodi donationi nostre seu empcioni prefate aliquis discordie scrupulus in futuro suberescat, presentem paginam super eo conscriptam sepefatis.. abbatisse et conventui contulimus sigilli nostri munimine roboratam. Nos vero Lodewicus comes de Arnesberg, ut premissa eo stabiliora perpetuo permaneant et inconvulsa observentur, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Hiis presentes aderant: Godefridus decanus, Lubertus camerarius ecclesie Sosatiensis, Godescalcus de Wihinchusen, Gerwinus de Lünen, Winandus Gallicus, Hermannus, Wernerus, Johannes, Albertus fratres dicti Rufi, Alexander de Meninchusen, Gerhardus de Attenderne, Albertus Preco opidani Sosatienses, Arnoldus dictus Flacrian, Hermannus de Sweve clericus ac alii quam plures. Datum XVI kal. Septembris anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo octuagesimo.
</blockquote>
</blockquote>


78.624

Bearbeitungen