78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 3: | Zeile 3: | ||
== Wortlaut der Urkunde == | == Wortlaut der Urkunde == | ||
Der Wortlaut der Urkunde wird nach Lacomlet (S. 94-96) zitiert: <ref> Theodor Joseph Lacomblet: Urkundenbuch für die Geschichte des Niederrheins oder des Erzstifts Cöln, der Fürstenthümer Jülich und Berg, Geldern, Meurs, Kleve und Mark, und der Reichsstifte Elten, Essen und Werden : aus den Quellen in dem Königlichen Provinzial-Archiv zu Düsseldorf und in den Kirchen- und Stadt-Archiven der Provinz, vollständig und erläutert. Band 1. Düsseldorf 1840 </ref> | |||
<blockquote> | <blockquote> | ||
In nomine sanctę et indiuiduę trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Ego Heribertus sola dei gratia Coloniensis archiepiscopus, omnibus dei fidelibus tam presentibus quam futuris. Quoniam bonorum nostrorum egens non est deus sed salutis nostrę cupidus. quicquid ex eius muneribus ab eo accipientes ipsi largitori omnium offerimus. nequaquam eum in quo sunt omnia. nostra ditamus oblatione. sed eternę nostrę saluti consulimus. quia pia fidelium uota uel gratiarum sunt actiones pro collatis sibi a deo beneficiis. uel obsecrationes pro impetrandis suffragiis. Hoc ego fideliter tenens, et tam pro indultis mihi a deo beneficiis debitorem me ci sentiens. quam et pro impetrandis eius suffragiis indigentem opis ipsius respiciens. notum facio uniuersitati credentium, qualiter ego pactum habens cum gloriosissimo seniore meo Othone. III. Romanorum imperatore augusto. communi cum co studio edificandi monasterium deo seruientium monachorum, pro redemptione animarum nostrarum. post excessum eiusdem felicissime memorię propriis impensis edificauerim in castro Diuitensium oratorium in honorem dei et saluatoris nostri iesu christi. et piissimę genitricis eius. singularis dominę nostrę. perpetuę uirginis Marie. tam in salutem anime mee quam et predicti principis. hoc credens et sciens quoniam que seminauerit homo hec et metet. Construximus denique prefatum monasterium a fundamentis. atque collatis ibi sanctorum pignoribus solempni deuotione cum celeberrima cleri plebisque frequentia. V. nonas Maii dedicauimus atque in ipso dedicationis eius die contulimus ipsi ecclesie ad principale altare saluatoris mundi et intemeratę genitricis eius. in usus fratrum in eodem monasterio christo sub regulari forma militantium prędia et redditus agrorum. uinearum. ecclesiarum. decimarum. siluarum. que uel sine aliqua contradictione mei iuris erant. uel a gloriosissimo augusto propter uitę huius incertum in hoc opus mihi delegata sunt. Primo igitur omnium obtulimus supra sacratissimum altare ad titulum unici saluatoris christi et perpetuę uirginis matris ipsius. monasterii claustrum cum claustralibus in circuitu positis officinis. deinde ipsum castrum Diuitensium. turres uidelicet ac interturria cum fossato in circuitu. et omnia infra ambitum. hoc auctoritate dei et nostra statuentes. ut nulla unquam extrinsecus posita secularis potentia. uel aliqua persona licet sublimis et magna. de reliquo qualibet occasione seu uiolentia aliquid in eodem castro suo iuri asscribere audeat. uel ad inhabitandum usurpare presumat. sed ut ditioni fratrum per omnia sit mancipatum et proprietas eius solum abbatem respiciat. ita enim libere et absolute totum predictum castrum manumittentes ecclesię christi contulimus. ut etiam uelimus et decernamus claustra eius ac claues. apertionem et reclusionem ab abbate ipsius loci et fratribus dispensari. ne incompetenti cursu ac recursu indifferenter semper popularis turbę frequentia irruens pauperum christi confundat saneta secreta. Proinde etiam ecclesiam que est in ipso castro. decimasque eius ad titulum predicti altaris donauimus, cum decimatione adiacentium uillarum. uidelicet. Calke. Vinza. Roleshoue. Polle. Westhoue. de hiis presbiter nullas recipit decimas. nisi tantum de fundo episcopali in agro tuiciensi. In uilla que dicitur Rigemago. dedimus ad ipsum altare ad prebendam fratrum omnes decimas de uineis uel uinetis plantatis uel plantandis. agris. cultis et incultis. de cunctis frugibus terre. tritici. farris. siliginis. ordei. auenę. leguminum. pecudum autem et animalium omnium. lini quoque et aliorum que decimari debent. clericus qui ecclesię ibidem et plebi prefuerit. decimas solus obtineat. imo et de decimis supradictis decimas recipiat. absque uinearum decimis nec non et agrorum si qui uitibus plantati fuerint in futurum. de quibus nullas decimas permittimus. Ad restaurationem autem ecclesię nihil ad curam abbatis pertinet nisi tantum pauimenta et ostia procurare. Donauimus etiam illuc curtim que Esuuilre dicitur. cum ecclesia adiacente. et decimatione. et omnibus illuc pertinentibus. in areis. edificiis. terris. cultis et incultis, agris. pratis. campis. pascuis. siluis. uenationibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et inquirendis. cunctisque aliis appendiciis. Alteram uero curtim et ecclesiam tradidi etiam illuc. que Antwilre dicitur. quam dedit mihi comes Baldricus et coniunx eius Alela. Preterea dederunt etiam ipsi ex se ad ipsum altare in die dedicationis eius tres mansus in Puire. et decimas quatuor mansorum. Decimę ex nostro prędiolo pertinent ad ecclesiam. Simili modo dedi etiam ad predictum altare ecclesiam in uilla que dicitur Zudendorp cum adiacente prędio. quod dedit mihi cum ipsa ecclesia uidua quedam Eueza. mortuo marito suo Hugone. Tradidimus etiam ad predictum altaris titulum curtim uel prędium in Merhem. Stochem. et Goterswich. que omnia precaria uice acquisiui a quodam milite sancti Petri. nomine Wezelmo. eiusque coniuge Meinburga. Pari quoque modo donaui illuc curtim quandam in '''Pilecheim'''. et aliam nihilominus curtim in Rothe. quam acquisiui precario iure a quodam Bennone cum omnibus ad eam pertinentibus. Curtim etiam in Windense. quam dedit mihi. piissimę memorię. Otto Romanorum imperator augustus eodem iure quo ante regię ditioni seruiebat. ad ipsum altare contulimus cum omnibus appendiciis ad eam pertinentibus. edificiis. areis. terris. cultis et incultis, agris. pratis. campis. uineis. pascuis. siluis. uenationibus. aquis. aquarumue decursibus. molendinis. piscationibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et inquirendis. omnibusque que adhuc nominari uel dici possunt. Porro ex donatione eiusdem imperatoris possedi tres alias curtes. Wick. Werckinge. et Odinge. quas eodem regio iure illuc etiam tradidi. Tres quoque alias curtes. quas dedit mihi comes Baldricus. Rinwich. Vellepe. et Ellingen. similiter illuc dedi. Proinde curtim et ecclesiam in uilla que dicitur Leichlingen. cum omnibus pertinentiis suis ad ipsum altare donauimus. Sed et aliam nihilominus curtim et ecclesiam in uilla que Walda uocatur. In Hatneghen ecclesiam et curtim. Item aliam curtim in Nona. et aliam Scluckenchoue. In Eilpe quoque aliam. et aliam Lihte. In Linne quoque aliam. et similiter in Viesch aliam. et in Gladebeche aliam. Item in Homere aliam. et in Langela aliam. aliam quoque in Bilke. Ad predictum quoque altare dedi et aliam curtim in Wadenheim. cum agris et uineis. pascuis et siluis, omnique appendicia utilitate. Item in Vene ecclesiam et curtim. agros. uineas. et siluas. Et in Bachercho uineas quas constitui ad agendum anniuersarium meum. Predium quoque in Mulena. quod dedit mihi Erembertus quidam nobilis pro anima sua. ut inde uinum semper haberemus ad oblationem sancti sacrificii. eodem iure quo ipse tenebat illuc dedi. in agris et uineis. omnique utilitate. et naui transuectoria in Reno. Castrum etiam in Burgela. et ecclesiam in Zünce. cum decima. Ecclesiam in Anrode. cum decima. Ecclesiam in Seltene. cum decima. Et ecclesiam in Unna. ad ipsum altare dedi. Si quis uero clericus nel laicus uel quecunque persona hec nostrę auctoritatis decreta et in deum deuotionis descripta in aliquo fecerit irrita. mala capiant eum in interitu. et duplici contritione conterat eum dominus deus noster. | In nomine sanctę et indiuiduę trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Ego Heribertus sola dei gratia Coloniensis archiepiscopus, omnibus dei fidelibus tam presentibus quam futuris. Quoniam bonorum nostrorum egens non est deus sed salutis nostrę cupidus. quicquid ex eius muneribus ab eo accipientes ipsi largitori omnium offerimus. nequaquam eum in quo sunt omnia. nostra ditamus oblatione. sed eternę nostrę saluti consulimus. quia pia fidelium uota uel gratiarum sunt actiones pro collatis sibi a deo beneficiis. uel obsecrationes pro impetrandis suffragiis. Hoc ego fideliter tenens, et tam pro indultis mihi a deo beneficiis debitorem me ci sentiens. quam et pro impetrandis eius suffragiis indigentem opis ipsius respiciens. notum facio uniuersitati credentium, qualiter ego pactum habens cum gloriosissimo seniore meo Othone. III. Romanorum imperatore augusto. communi cum co studio edificandi monasterium deo seruientium monachorum, pro redemptione animarum nostrarum. post excessum eiusdem felicissime memorię propriis impensis edificauerim in castro Diuitensium oratorium in honorem dei et saluatoris nostri iesu christi. et piissimę genitricis eius. singularis dominę nostrę. perpetuę uirginis Marie. tam in salutem anime mee quam et predicti principis. hoc credens et sciens quoniam que seminauerit homo hec et metet. Construximus denique prefatum monasterium a fundamentis. atque collatis ibi sanctorum pignoribus solempni deuotione cum celeberrima cleri plebisque frequentia. V. nonas Maii dedicauimus atque in ipso dedicationis eius die contulimus ipsi ecclesie ad principale altare saluatoris mundi et intemeratę genitricis eius. in usus fratrum in eodem monasterio christo sub regulari forma militantium prędia et redditus agrorum. uinearum. ecclesiarum. decimarum. siluarum. que uel sine aliqua contradictione mei iuris erant. uel a gloriosissimo augusto propter uitę huius incertum in hoc opus mihi delegata sunt. Primo igitur omnium obtulimus supra sacratissimum altare ad titulum unici saluatoris christi et perpetuę uirginis matris ipsius. monasterii claustrum cum claustralibus in circuitu positis officinis. deinde ipsum castrum Diuitensium. turres uidelicet ac interturria cum fossato in circuitu. et omnia infra ambitum. hoc auctoritate dei et nostra statuentes. ut nulla unquam extrinsecus posita secularis potentia. uel aliqua persona licet sublimis et magna. de reliquo qualibet occasione seu uiolentia aliquid in eodem castro suo iuri asscribere audeat. uel ad inhabitandum usurpare presumat. sed ut ditioni fratrum per omnia sit mancipatum et proprietas eius solum abbatem respiciat. ita enim libere et absolute totum predictum castrum manumittentes ecclesię christi contulimus. ut etiam uelimus et decernamus claustra eius ac claues. apertionem et reclusionem ab abbate ipsius loci et fratribus dispensari. ne incompetenti cursu ac recursu indifferenter semper popularis turbę frequentia irruens pauperum christi confundat saneta secreta. Proinde etiam ecclesiam que est in ipso castro. decimasque eius ad titulum predicti altaris donauimus, cum decimatione adiacentium uillarum. uidelicet. Calke. Vinza. Roleshoue. Polle. Westhoue. de hiis presbiter nullas recipit decimas. nisi tantum de fundo episcopali in agro tuiciensi. In uilla que dicitur Rigemago. dedimus ad ipsum altare ad prebendam fratrum omnes decimas de uineis uel uinetis plantatis uel plantandis. agris. cultis et incultis. de cunctis frugibus terre. tritici. farris. siliginis. ordei. auenę. leguminum. pecudum autem et animalium omnium. lini quoque et aliorum que decimari debent. clericus qui ecclesię ibidem et plebi prefuerit. decimas solus obtineat. imo et de decimis supradictis decimas recipiat. absque uinearum decimis nec non et agrorum si qui uitibus plantati fuerint in futurum. de quibus nullas decimas permittimus. Ad restaurationem autem ecclesię nihil ad curam abbatis pertinet nisi tantum pauimenta et ostia procurare. Donauimus etiam illuc curtim que Esuuilre dicitur. cum ecclesia adiacente. et decimatione. et omnibus illuc pertinentibus. in areis. edificiis. terris. cultis et incultis, agris. pratis. campis. pascuis. siluis. uenationibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et inquirendis. cunctisque aliis appendiciis. Alteram uero curtim et ecclesiam tradidi etiam illuc. que Antwilre dicitur. quam dedit mihi comes Baldricus et coniunx eius Alela. Preterea dederunt etiam ipsi ex se ad ipsum altare in die dedicationis eius tres mansus in Puire. et decimas quatuor mansorum. Decimę ex nostro prędiolo pertinent ad ecclesiam. Simili modo dedi etiam ad predictum altare ecclesiam in uilla que dicitur Zudendorp cum adiacente prędio. quod dedit mihi cum ipsa ecclesia uidua quedam Eueza. mortuo marito suo Hugone. Tradidimus etiam ad predictum altaris titulum curtim uel prędium in Merhem. Stochem. et Goterswich. que omnia precaria uice acquisiui a quodam milite sancti Petri. nomine Wezelmo. eiusque coniuge Meinburga. Pari quoque modo donaui illuc curtim quandam in '''Pilecheim'''. et aliam nihilominus curtim in Rothe. quam acquisiui precario iure a quodam Bennone cum omnibus ad eam pertinentibus. Curtim etiam in Windense. quam dedit mihi. piissimę memorię. Otto Romanorum imperator augustus eodem iure quo ante regię ditioni seruiebat. ad ipsum altare contulimus cum omnibus appendiciis ad eam pertinentibus. edificiis. areis. terris. cultis et incultis, agris. pratis. campis. uineis. pascuis. siluis. uenationibus. aquis. aquarumue decursibus. molendinis. piscationibus. uiis et inuiis. exitibus et reditibus. quesitis et inquirendis. omnibusque que adhuc nominari uel dici possunt. Porro ex donatione eiusdem imperatoris possedi tres alias curtes. Wick. Werckinge. et Odinge. quas eodem regio iure illuc etiam tradidi. Tres quoque alias curtes. quas dedit mihi comes Baldricus. Rinwich. Vellepe. et Ellingen. similiter illuc dedi. Proinde curtim et ecclesiam in uilla que dicitur Leichlingen. cum omnibus pertinentiis suis ad ipsum altare donauimus. Sed et aliam nihilominus curtim et ecclesiam in uilla que Walda uocatur. In Hatneghen ecclesiam et curtim. Item aliam curtim in Nona. et aliam Scluckenchoue. In Eilpe quoque aliam. et aliam Lihte. In Linne quoque aliam. et similiter in Viesch aliam. et in Gladebeche aliam. Item in Homere aliam. et in Langela aliam. aliam quoque in Bilke. Ad predictum quoque altare dedi et aliam curtim in Wadenheim. cum agris et uineis. pascuis et siluis, omnique appendicia utilitate. Item in Vene ecclesiam et curtim. agros. uineas. et siluas. Et in Bachercho uineas quas constitui ad agendum anniuersarium meum. Predium quoque in Mulena. quod dedit mihi Erembertus quidam nobilis pro anima sua. ut inde uinum semper haberemus ad oblationem sancti sacrificii. eodem iure quo ipse tenebat illuc dedi. in agris et uineis. omnique utilitate. et naui transuectoria in Reno. Castrum etiam in Burgela. et ecclesiam in Zünce. cum decima. Ecclesiam in Anrode. cum decima. Ecclesiam in Seltene. cum decima. Et ecclesiam in Unna. ad ipsum altare dedi. Si quis uero clericus nel laicus uel quecunque persona hec nostrę auctoritatis decreta et in deum deuotionis descripta in aliquo fecerit irrita. mala capiant eum in interitu. et duplici contritione conterat eum dominus deus noster. | ||