78.624
Bearbeitungen
(→Regest) |
|||
| Zeile 10: | Zeile 10: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Nos Johannes de Kamene et Themo iudex opidi de Hammone universis per presentes notum facimus, quod viris venerabilibus et discretis.. decano et capitulo ecclesie sancte Marie ad Gradus Colon(iensis) solvere tenemur singulis annis in festo beati Lamberti tres marcas et sex solidos Tremoniensium denariorum ad spacium undecim annorum ratione et ex causa decime site in villa Ostungge parrochie Rinere, quam decimam comparavimus erga Goszwinum de Hofstat sub condicione resolvenda de licentia.. decani et capituli predictorum. Ac predicto.. domino decano singulis annis unum hospitium vel tres solidos Tremonienses pro dicto hospitio eidem .. decano persolvemus, ita tamen quod sit in optione sepedicti.. decani recipere dictum hospitium aut tres solidos antedictos. Si vero predictum Gos(winum) eandem decimam pure et absolute ac in totum in nos transferre contingat, extunc predicto.. domino decano pro iure suo, quod vulgariter vorhure dicitur, tres marcas et sex solidos assignabimus et ipsam decimam tenebimus extunc cum omni iure et onere ipsi decime incumbente a.. decano et capitulo memoratis. Quod universitati vestre sub sigillo prudentum virorum opidanorum Hammensium, quod presentibus apponi rogavimus, significamus. Nos vero consules. . scabini et.. universitas opidi Hammensis ad petitionem dictorum Johannis et Themonis et in testimonium premissorum sigillum opidi nostri presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini M.CC.LXXX. primo, crastino dominice Oculi. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||