78.624
Bearbeitungen
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
Die Urkunde wird nach WUB Band 3 (S. 575) zitiert: <ref> Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871 </ref> | Die Urkunde wird nach WUB Band 3 (S. 575) zitiert: <ref> Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871 </ref> | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Nos Everhardus nobilis Dei gratia comes de Marcha tenore presentium protestamur universis, quod recognoscimus per presentes, nos nichil feodalis iuris vel hereditarie possessionis habere in bonis dilectorum nobis in Christo prepositi et conventus monasterii Capenbergensis, Premonstratensis ordinis, Monasteriensis dyocesis, ratione alicuius advocatie, sed simplicem et gratuitam commissionem tutele et defensionis eorum commissam nobis a dicto preposito et conventu, quamdiu circa ipsos seu bona eorum exhibuerimus nos utilem et honestum, sicut a progenitoribus nostris et patre nostro Engelberto recolende memorie accepimus, qui eamdem ecclesiam sincero favore et promotione suis est temporibus prosequutus. Ne igitur hec commissio defensionis dicte ecclesie, ibidem a venerabili domino Hartlevo preposito et suo conventu sollempniter celebrata, et nostra econtra debita recognitio dilabente tempore a nostris et aliorum animis evolvatur, presentes literas eidem ecclesie contulimus sigilli nostri munimine roboratas, subnotatis testibus quorum hec sunt nomina: Gerhardus de Altena, Wescelus de Galen, Theodericus Volenspit dapifer noster, Johannes frater eius, Randolphus Hake, Everhardus de Hesnen, Antonius de Scedingen, Engelbertus de. Herboren, Heynricus de Wickede, Engelbertus Bitter, Adolphus de Weistwic, Theodericus Vridach, Theodericus de Hergotinchusen milites; Conradus de Curler notarius noster, Theodericus de Altena canonicus Sosatiensis ecclesie; Menricus de Brochusen, Johannes de Rure, Hermannus de Nehem, Arnoldus de Altena, item Arnoldus filius domini Arnoldi, Theodericus de Honswerte, Rotcherus de Svanesbolen castellani nostri tam in Marcha quam Altena et Camene commorantes, Henricus de Werve, Adolphus de Tunen, Lodewicus Risceber, Walramus de Hukerode, Arnoldus de Calthoven, Stephanus de magna domo, Wernerus de Letene, Hermannus de Scedingen, Johannes de Pikenbroke, Henricus Honsben et alii quamplures. Datum et actum Capenberg anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo, ipso die beati Servatii confessoris. | |||
subnotatis testibus | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||