78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 11: | Zeile 11: | ||
Item promisimus et iuravimus, quod non permittemus fieri in civitate vel diocesi nostra Paderbornensi aliquas denuntiationes, vel executiones sententiarum a quocunque iudice procedant contra dictum dominum Monasteriensem episcopum vel eius complices quoscumque, ortum ex causis premissis habentes, in quantum prohibere poterimus bona fide. | Item promisimus et iuravimus, quod non permittemus fieri in civitate vel diocesi nostra Paderbornensi aliquas denuntiationes, vel executiones sententiarum a quocunque iudice procedant contra dictum dominum Monasteriensem episcopum vel eius complices quoscumque, ortum ex causis premissis habentes, in quantum prohibere poterimus bona fide. | ||
Predicte etiam compositioni simul cum domino G. Monasteriensi episcopo plena compositione et orveyda hocmodo sunt inclusi venerabilis dominus Johannes Traiectensis electus, Gelrensis et Juliacensis comites et quicunque alii clerici et layci qui conflictui interfuerunt apud Zulpike, quod durante guerra huiusmodi non serviemus contra aliquem de predictis nec aliquem ex eis molestabimus occasione dicte guerre sive conflictus. | Predicte etiam compositioni simul cum domino G. Monasteriensi episcopo plena compositione et orveyda hocmodo sunt inclusi venerabilis dominus Johannes Traiectensis electus, Gelrensis et Juliacensis comites et quicunque alii clerici et layci qui conflictui interfuerunt apud Zulpike, quod durante guerra huiusmodi non serviemus contra aliquem de predictis nec aliquem ex eis molestabimus occasione dicte guerre sive conflictus. | ||
Item promisimus fide data et iuravimus, quod in recompensationem dampnorum, que nos cum nostris intulimus domino episcopo et ecclesie Monasteriensi quibuscumque temporibus, et pro liberatione nobilis viri Fretherici comitis de Retberg nepotis nostri predicti a captivitate, qua tenebatur, dabimus eidem domino G. Monasteriensi episcopo vel illis quos ipse ad hoc deputaverit mille et quingentas marcas monete Monasteriensis terminis infra scriptis. Hoc est infra sex septimanas ab eo die quo liberati fuerimus a vinculis sexcentas marcas, item infra decem septimanas extunc immediate subsequentes quadringentas et quinquaginta marcas, deinde infra alias decem septimanas subsequentes residuas quadringentas et quinquaginta marcas integraliter persolvemus. Alioquin si pecunia supradicta in toto vel in parte soluta non fuerit modo | Item promisimus fide data et iuravimus, quod in recompensationem dampnorum, que nos cum nostris intulimus domino episcopo et ecclesie Monasteriensi quibuscumque temporibus, et pro liberatione nobilis viri Fretherici comitis de Retberg nepotis nostri predicti a captivitate, qua tenebatur, dabimus eidem domino G. Monasteriensi episcopo vel illis quos ipse ad hoc deputaverit mille et quingentas marcas monete Monasteriensis terminis infra scriptis. Hoc est infra sex septimanas ab eo die quo liberati fuerimus a vinculis sexcentas marcas, item infra decem septimanas extunc immediate subsequentes quadringentas et quinquaginta marcas, deinde infra alias decem septimanas subsequentes residuas quadringentas et quinquaginta marcas integraliter persolvemus. Alioquin si pecunia supradicta in toto vel in parte soluta non fuerit modo premisso, civitatem Monasteriensem intrabimus una cum nobilibus viris comitibus Godefrido de Arnesberg, et intrabunt cum eo Hermannus de Nehem et Rocherus de Elvere; item cum Ottone de Ravensberg, cum quo intrabunt Regenbodo Top et Otto de Haren; item') cum Hinrico de Hoya, Ludolfus de Dalbern et Rudolfus de Horne; et cum Fretherico de Retberg et cum ipso Hinricus de Walde et Rocherus de Sendene; item cum domino Bernhardo maiore de Lippia, et cum ipso Hinricus Wenet et Hinricus de Gummere; item cum domino Hermanno de Lippia, Thidericus de Scorlemere et Goscalcus de Walde; item cum domino Ludolfo de Stenvorde et cum eo Ecgehardus de Metlen et Gerhardus Wullen milites intrabunt, qui omnes et singuli ad hoc fidei datione obligati existunt; item Ludolfus comes de Dasle, Hinricus advocatus de Monte, Hinricus de Honburg et Conradus de Sconenberg nobiles; item sex canonici predicte ecclesie Paderbornensis prefati; item Hinricus scultetus et Bertoldus fratres de Susato, Heydenricus et Hunoldus fratres de Plettenbrag cum aliis viginti militibus ministerialibus Paderbornensis et Corbeyensis ecclesiarum, scilicet: Herboldo, Alberto et Conrado de Amelangeshem, Udone de Weten, Volperto de Eysnen, Fretherico de Horehusen, Olrico de Westhem, Conrado de Etlen, Gerhardo de Sunninchusen, item nobili viro Hermanno de Holthusen, Eleya de Aslen, Frederico longo de Ystincthorpe, Johanne de Nethere, Gotscalco Wenet, Bertoldo iuniore Sommerkalf, Meinrico Budel, Wilhardo de Drevere, Wilhelmo de Vernethe, Udone et Olrico dictis Sommercalf militibus. Qui omnes et singuli fide data similiter promiserunt pro suis tantum personis, constituentes nichilominus se simul cum predictis principales debitores in solidum, quod intrabunt civitatem Monasteriensem abinde non recessuri, donec predicta pecunia integraliter fuerit persoluta, nec aliquis eorum liberabitur vel recedet si pro rata suam solverit portionem quam vulgus antal dicit. Insuper fide data promisimus et iuravimus omnesque et singuli supradicti fide data similiter promiserunt, quod nullam absolutionem dicte obligationis a sede apostolica vel etiam a rege vel quoquam alio impetrabimus vel impetrari faciemus vel predictorum aliquis impetrabit, vel forte iam impetrata utemur vel utetur, immo arbitrati sumus et sunt omnes et singuli supradicti sub predictis pactionum obligationibus, quod nec dominus papa nec predictorum aliquis nos vel eos possit quoquo iuris remedio canonici seu civilis aliqualiter liberare. | ||
Item promisimus per fidem, quod sine omni iniurioso gravamine dimittemus dominam abbatissam Hervordensem et suam ecclesiam, quousque questio, que inter Paderbornensem et Hervordensem ecclesias hinc inde vertitur super exemptione ipsius ecclesie Hervordensis, per sedem apostolicam decidatur, sicut inter ipsas ecclesias condictum et conscriptum existit. | |||
Item questio, que est inter dominum Monasteriensem episcopum et suam ecclesiam suosque homines ex una parte, et nos nostramque ecclesiam Paderbornensem et dominum F. comitem de Retberg ex altera super limitatione sive iure silve que vocatur Wibelere, decidetur ante instans festum beati Jacobi per sex viros fide dignos hinc inde ad hoc a partibus deputatos, qui assumptis vicinis et notis perquisita veritate huiusmodi questionem iuramentis super hoc prestitis terminabunt. | |||
Item nec nos nec nostra ecclesia nec nostri consanguinei vel amici super captivitate nostra et super quocumque gravamine ex ea nobis et eidem ecclesie nostre proveniente contra ipsum dominum G. Monasteriensem episcopum vel eius quoscumque amicos nullo umquam tempore aliquam prosequemur iustitiam, Dec etiam post mortem nostram nostra ecclesia prosequetur, nec nostri amici vel consanguinei prosequentur. Tamen pacto tali adiecto, quod si nos mori contigerit ante impetratam absolutionem domini G. Monasteriensis episcopi et suorum a sententiis et gravaminibus antedictis, fideiussores nostri tantum ad illum articulum liberati erunt, ecclesia tamen nostra Paderbornensis nullo unquam tempore ante mortem nostram vel post, sicut scriptum est, super premissis iustitiam prosequetur. | |||
Item ratam habebimus et habemus collationem sive restitutionem ville dicte Bischenowe factam a preposito et capitulo Parbornensi domino Widekindo de Sualenberg. Et ad maiorem firmitatem nos eadem | |||