78.624
Bearbeitungen
| Zeile 61: | Zeile 61: | ||
Item homines istos resignauit comes Engelbertus de Marka venerabili domno Alberoni Abbati et Ecclesie Werdinensi per quinquaginta marcas legalium denariorum iusto titulo venditionis. | Item homines istos resignauit comes Engelbertus de Marka venerabili domno Alberoni Abbati et Ecclesie Werdinensi per quinquaginta marcas legalium denariorum iusto titulo venditionis. | ||
In nomine sce et indiuidue trinitatis. Engelbertus Comes de Marka omnibus ad quos presens scriptum deuenerit in perpetuum. Vniuersa negocia que stare cupiunt in statu solido a literarum testimonio fiunt firmiora. Sciant ergo tam posteri quam moderni, quod nos homines, quos Comes Otto frater noster felicis recordationis a Johanne milite de Cothusen et Gerhardo filio suo eorumque heredibus comparauit, ad manus venerabilis domni Alberonis abbatis et conuentus Werdinensis pro summa quinquaginta marcarum de consensu et voluntate nostrorum heredum resignauimus tali promisso, si dictus Johannes uel aliquis suorum heredum in dictis hominibus sibi quid presumpserit vsurpare uel eos aliquo granamine molestare, ipsos tunc sicut nunc defendere et manu adiutrice porrigere non dimittemus. Ceterum si forte quís dictorum hominum se iure suo alienare voluerit, nos ac nostri posteri talem ad iuris sui recognitionem compellemus. Preterea sepefati homines sub nostra manebunt aduocacia tamquam alij nostro dominio mancipati. Et ut hec firma et inconuulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec Werdina coram hiis testibus Stephano de Scheuen Henrico de Eken- schede Gerlaco de Luttekenhowe et Bucghero de Beneshem militibus. Philippo filio aduocati Wiscelo villico de Barichouen et aliis quam pluribus. Datum anno domini M. cc. LX quinto feria sexta infra Oct. penthecostes. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||