78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
In nomine sancte et individue Trinitatis. Adolfus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus. Notum sit universis tam futuri quam presentis evi fidelibus, quod dilectus consanguirteus noster, Adolfus comes de Altena, zelo karitalis accensus, suam patrisque sui et matris sue memoriam in cenobio beati Egidii in Monasterio perpetuam facere cupiens, predium in Kalveswinkele, eidem cenobio iure proprietatis pertinens et in cometia prefati consanguinei nostri constitutum , ab omni onere pensionis sive alterius cuiuslibet servitii, quod ei ratione cometie prestare consueverat, in presentia nostra cum multa hylaritate el omnimoda devotione perpetuo exemptum et per omnia liberum atque absolutum dimisit. Ne autem hoc, quod tante pietatis intuitu factum esse dinoscitur, ab aliquo successorum eius in posterum irritari valeat, nos etiam remunerationis divine intuitu eo quod in presentia nostra id actum fuerit prefato cenobio plenius consulere volentes, presentem paginam ob perpetuam huius facti memoriam conscribi fecimus, nostroque et ipsius comitis nec non et comitis Fritherici consanguinei nostri de Altena sigillis iussimus roborari. Anno incarnationis dominice M.CC.XIII, indictione prima. Testes huius rei sunt: Adolfus archiepiscopus Coloniensis, prepositus maior Coloniensis, comes Fridericus, dominus Ludolfus dapifer, Lupertus frater eius, dominus Hermannus de Altena, Everhardus Gallus, Heinricus frater comitis, Albero de Aslen et alii quam plures, qni audierunt el viderunt. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||