78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 6: | Zeile 6: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Ego Theodericus miles dictus Volenspit omnibus, ad quos presentes littere pervenerint, notum esse cupio, quod mediante uxoris mee Cristine voluntate et communi omnium heredum meorum consensu ecclesie in Welvere post meum obitum trium solidorum reditus ex quadam casa in villa Tunne sita, que in curtim Lo pertinere dinoscitur, singulis annis et perpetuo recipiendorum contuli et legavi. Hii vero solidi eiusdem loci thesaurarie presentabuntur, ut illius cenobii domine uni(verse) memoriam mei cum recordatione uxoris mee predicte, Theoderici patris mei et Udelheydis matris mee singulis annis die meo anniversali fideliter peragant et devote. Id sigilli mei appensione protestor. Datum die beati Remigii, anno Domini M°.CC.LXXX. primo. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||