Urkunde 1243 März 3 a: Unterschied zwischen den Versionen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
| Zeile 3: | Zeile 3: | ||
== Wortlaut == | == Wortlaut == | ||
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem | Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem Sloet (Band II, S. 641-642) zitiert: <ref> Sloet: Oorkondenboek der Graafschappen Gelre en Zutfen tot op den Slag van Woeringen, 5. Juni 1288. Band 2. s'Gravenhage 1872-1876 </ref> | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Nos Otto, comes Gelrensis, notum facimus universis, presentes litteras visuris, in perpetuum, quod nos super bonis de Crekenbech et omnibus attinentiis eorundem, // preter ea, que inferius excepta sunt, sicut est parlamentatum inter nos et dominum Adolfum, comitem de Marcha, mediantibus ex utraque parte nostris amicis, posuimus // fideiussores, quorum nomina sunt hec: Godefridus de Perwis, Theodericus de Milendunc, Henricus de Monte, Wilhelmus de Altena, Arnoldus de Reden, Rutgerus de // Brenich, Theodericus de Morse, Henricus de Alpheym, Swetherus de Ringelenberch et Swetherus filius eius, [Theodoricus,] advocatus de Ruremunde et Godefridus filius eius, Gerhardus, advocatus de Colonia, Hermannus de Oye, Stephanus de Lancdorph, Godefridus de Elmth, Gerhardus de Barsdunc et Gerhardus Kedde, pro mille et trecentis marcis, ita quod tribus terminis presentis anni, videlicet in proxima dominica post dominicam Letare trecente marce, in festo Walburgis sexcente marce et in festo Iacobi quadringente marce, eidem comiti de Marcha, sine induciis et absque omni occasione, pro quibus eisdem fideiussoribus iacere non licebit, persolventur. Ista prescripta nos Otto, comes Gelrensis, assecuravimus principaliter, et preterea fideiussores nostri supra notati eadem, fide data et manuum porrectione, promiserunt. Bona vero in Diethern spectabunt ad comitem de Marcha, que Henricus de Volmutstene in feodum ab ipso tenebit. Item comes de Marcha retinuit sibi bona Iohannis de Hengestbeke, licet fuerat de bonis de Crekenbeke, que idem Iohannis ab eodem comite et suis heredibus de cetero tenebit. Bona autem feodalia, que idem comes de Marcha hominibus sive ministerialibus infeodavit, quibus warandiam per veridica verba sua prestaverit, de cetero a manu nostra recipient suo iure, quod nos ipsis non denegabimus. Si vero uxor quondam comitis Everhardi, eidem comiti de Marcha primogenitus [sic], vel filia eorundem, prefata bona in Crekenbeke impetierint, vel si quid iuris in eisdem se habere dixerint vel probaverint, idem comes de Marcha nullam penitus super hiis warandiam nobis prestabit. Preterea homines advocatie Werdinensis universaliter eidem comiti, sicut antea, permanebunt. Predictam autem pecuniam eidem comiti de Marcha apud castrum suum Blankenstene presentari faciemus. Nuncii etiam, qui pro eadem pecunia requirenda missi fuerunt, in nostro conductu erunt, et si eadem pecunia in itinere quocumque casu amissa fuerit, extunc infra quatuordecim dies fideiussores nostri eandem iterato eidem comiti sine contradictione persolvent. Item comes de Marcha redimet nobis bona de Crekenbeke, que ipse impignoravit, aut cum iusticia, vel amicitia. | |||
In cuius rei testimonium et robur presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. | |||
Actum et datum apud Bensheym, anno Domini мcc quadragesimo tertio, octava Mathie apostoli. | |||
</blockquote> | </blockquote> | ||
== Literatur == | == Literatur == | ||
* Sloet: Oorkondenboek der Graafschappen Gelre en Zutfen tot op den Slag van Woeringen, 5. Juni 1288. Band 2. s'Gravenhage 1872-1876 | |||
* Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901 | * Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901 | ||
Version vom 29. Juli 2025, 12:30 Uhr
Graf Otto von Geldern stellt am 3. März 1243 dem Grafen Adolf von der Mark, der ihm die vom Herrn von Krieckenbeck ererbten Güter verkauft hat, Bürgen.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem Sloet (Band II, S. 641-642) zitiert: [1]
Nos Otto, comes Gelrensis, notum facimus universis, presentes litteras visuris, in perpetuum, quod nos super bonis de Crekenbech et omnibus attinentiis eorundem, // preter ea, que inferius excepta sunt, sicut est parlamentatum inter nos et dominum Adolfum, comitem de Marcha, mediantibus ex utraque parte nostris amicis, posuimus // fideiussores, quorum nomina sunt hec: Godefridus de Perwis, Theodericus de Milendunc, Henricus de Monte, Wilhelmus de Altena, Arnoldus de Reden, Rutgerus de // Brenich, Theodericus de Morse, Henricus de Alpheym, Swetherus de Ringelenberch et Swetherus filius eius, [Theodoricus,] advocatus de Ruremunde et Godefridus filius eius, Gerhardus, advocatus de Colonia, Hermannus de Oye, Stephanus de Lancdorph, Godefridus de Elmth, Gerhardus de Barsdunc et Gerhardus Kedde, pro mille et trecentis marcis, ita quod tribus terminis presentis anni, videlicet in proxima dominica post dominicam Letare trecente marce, in festo Walburgis sexcente marce et in festo Iacobi quadringente marce, eidem comiti de Marcha, sine induciis et absque omni occasione, pro quibus eisdem fideiussoribus iacere non licebit, persolventur. Ista prescripta nos Otto, comes Gelrensis, assecuravimus principaliter, et preterea fideiussores nostri supra notati eadem, fide data et manuum porrectione, promiserunt. Bona vero in Diethern spectabunt ad comitem de Marcha, que Henricus de Volmutstene in feodum ab ipso tenebit. Item comes de Marcha retinuit sibi bona Iohannis de Hengestbeke, licet fuerat de bonis de Crekenbeke, que idem Iohannis ab eodem comite et suis heredibus de cetero tenebit. Bona autem feodalia, que idem comes de Marcha hominibus sive ministerialibus infeodavit, quibus warandiam per veridica verba sua prestaverit, de cetero a manu nostra recipient suo iure, quod nos ipsis non denegabimus. Si vero uxor quondam comitis Everhardi, eidem comiti de Marcha primogenitus [sic], vel filia eorundem, prefata bona in Crekenbeke impetierint, vel si quid iuris in eisdem se habere dixerint vel probaverint, idem comes de Marcha nullam penitus super hiis warandiam nobis prestabit. Preterea homines advocatie Werdinensis universaliter eidem comiti, sicut antea, permanebunt. Predictam autem pecuniam eidem comiti de Marcha apud castrum suum Blankenstene presentari faciemus. Nuncii etiam, qui pro eadem pecunia requirenda missi fuerunt, in nostro conductu erunt, et si eadem pecunia in itinere quocumque casu amissa fuerit, extunc infra quatuordecim dies fideiussores nostri eandem iterato eidem comiti sine contradictione persolvent. Item comes de Marcha redimet nobis bona de Crekenbeke, que ipse impignoravit, aut cum iusticia, vel amicitia.
In cuius rei testimonium et robur presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam.
Actum et datum apud Bensheym, anno Domini мcc quadragesimo tertio, octava Mathie apostoli.
Literatur
- Sloet: Oorkondenboek der Graafschappen Gelre en Zutfen tot op den Slag van Woeringen, 5. Juni 1288. Band 2. s'Gravenhage 1872-1876
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Sloet: Oorkondenboek der Graafschappen Gelre en Zutfen tot op den Slag van Woeringen, 5. Juni 1288. Band 2. s'Gravenhage 1872-1876