78.624
Bearbeitungen
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
|||
| Zeile 8: | Zeile 8: | ||
<blockquote> | <blockquote> | ||
Soror A( | Soror A(lheydis) abbatissa in Welvere ordinis Cysterciensis et V(altherus) vir nobilis dictus de Duleberg omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Ordinatum est inter nos de molendino Medherike sie, quod, si molendinum ante festum Martini nunc instantis ab omni impe- titione non fuerit absolutum, nos Waltherus infra octavam eiusdem festi mittemus Welvere tres maltos siliginis et ordei Susatiensis mensure et unum maltum avene, pro quibus fideiusserunt de Duleberg plebanus, de Unckencdorp plebanus et Hermannus Vridach; et conventus ante festum Johannis Baptiste proximo futurum contra nos nichil aget. Item si in vigilia Johannis nichil conventui mandaverimus, sequenti festo Martini mittemus conventui duos maltos siliginis et duos ordei et sunt fideiussores qui prius, nisi contradicant. Si autem solutionem annone tunc contradixerimus, conventus contra nos aget quantum potest. Datum anno gratie M°.CC°.LVII°. | ||
</blockquote> | </blockquote> | ||